- EMUNCTIO
- EMUNCTIONarium, Quaestoris Castrici necis signum, apud Mart. l. 7. Epigr. 36. cuius epigraphe ad Castricum de ThetaExprimeret quoties, roramem frigore nasum,Letalem iuguli iusserat esse notam:Turpis ab inviso pendebat stiria naso,Cum staret madidâ fauce Docember atrox.Collegae tenuere manus: ------Pro veteri sc. condemnationis et mortis Θανάτου litera, Quaeslot hic novam commentus notam, emuncto naso, signum occidendi hominis catnifici dabat. Itaque huic cum aliquando opus esset nasum cuivagere, manum naso admoturum impediêruntQuaestores collegae ipsius, quasi daturum hinc caedis signum. Quae occasio Poetae in illum hoc Epigr. iocandi. Simile quid de Iustiniano Rhinotmeto legimus, quem cum Leontius naso truncatum Imperio pepulisset, restitutus postmodum, quoties truncas emungebat nares, unum aliquem e Leontii partibus mactari praeciplebat, P. Diaconus Longob. l. 6. At emungi quidam Persae numquam visi, Plin. l. 7. c. 19. ut qui exercitationibus, quibus a puero assueverant, eam corporum siccitatem sibi conciliassent, Vatr. Vide Salmas. ad Solin. p. 34. Sed et emungi, de candelis: Unde Emunctoria, forcipes ad emungendum lychnum, inter vasa et ministeria sacra, memorantur Durando Ration. l. 3. c. 3. n. 28. Imo et in supellectile Tabernaculi V. T. Emunctoria seu forcipes recensentor, Exod c. 25. v. 34. ubi postquam de Candelabro aureo prolixe Moses egit, subiungit v. 38. Facies emunctoria, et, ubi quae emuncta sunt, exstinguantur, fiant de auro purissimo. Ubi Villalpandus ceriset, posterius instrumentum vas fuisse aquâ mundâ impserum, in quam forcipes infunderentur, atque ita submersis, abscissis lucernarum fungis, et exstinctis, nihil grave olens in domo facra sentiretur etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.